DIRECTORIO FRANCISCANO
Escritos de San Francisco de Asís en latín

TESTAMENTUM SENIS FACTUM [TestSen]

.

1Scribe qualiter benedico cunctis fratribus meis, qui sunt in religione et qui venturi erunt usque ad finem saeculi... 2Quoniam propter debilitatem et dolorem infirmitatis loqui non valeo, breviter in istis tribus verbis patefacio fratribus meis voluntatem meam, videlicet: 3ut in signum memoriae meae benedictionis et mei testamenti semper diligant se ad invicem, 4semper diligant et observent dominam nostram sanctam paupertatem, 5et ut semper praelatis et omnibus clericis sanctae matris ecclesiae fideles et subiecti exsistant.

********

Scribe qualiter benedico cunctis fratribus meis, qui sunt in religione et qui venturi erunt usque ad finem saeculi... Quoniam propter debilitatem et dolorem infirmitatis loqui non valeo, breviter in istis tribus verbis patefacio fratribus meis voluntatem meam, videlicet: ut in signum memoriae meae benedictionis et mei testamenti semper diligant se ad invicem, semper diligant et observent dominam nostram sanctam paupertatem, et ut semper praelatis et omnibus clericis sanctae matris ecclesiae fideles et subiecti exsistant.

.