DIRECTORIO FRANCISCANO
Escritos de San Francisco de Asís en latín

EPISTOLA AD FIDELES I [EpFid1]

.

In nomine Domini!

[Cap. I] De illis qui faciunt poenitentiam.

1Omnes qui Dominum diligunt ex toto corde, ex tota anima et mente, ex tota virtute (cfr. Mc 12,30) et diligunt proximos suos sicut se ipsos (cfr. Mt 22,39), 2et odio habent corpora eorum cum vitiis et peccatis, 3et recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, 4et faciunt fructus dignos poenitentiae: 5O quam beati et benedicti sunt illi et illae, dum talia faciunt et in talibus perseverant, 6quia requiescet super eos spiritus Domini (cfr. Is 11,2) et faciet apud eos habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14,23), 7et sunt filii patris caelestis (cfr. Mt 5,45), cuius opera faciunt et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cfr. Mt 12,50). 8Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Domino nostro Jesu Christo. 9Fratres ei sumus, quando facimus voluntatem patris qui in caelis est (Mt 12,50); 10matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro (cfr. 1 Cor 6,20) per divinum amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cfr. Mt 5,16). 11O quam gloriosum est, sanctum et magnum in caelis habere patrem! 12O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem talem habere sponsum! 13O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem, amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et talem filium: Dominum nostrum Jesum Christum, qui posuit animam pro ovibus suis (cfr. Joa 10,15) et oravit patri dicens: 14Pater sancte, serva eos in nomine tuo (Joa 17,11), quos dedisti mihi in mundo; tui erant et mihi dedisti eos (Joa 17,6). 15Et verba, quae mihi dedisti, dedi eis, et ipsi acceperunt et crediderunt vere, quia a te exivi et cognoverunt, quia tu me misisti (Joa 17,8). 16Rogo pro eis et non pro mundo (cfr. Joa 17,9). 17Benedic et sanctifica (Joa 17,17) et pro eis sanctifico me ipsum (Joa 17,19). 18Non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me (Joa 17,20), ut sint sanctificati in unum (cfr. Joa 17,23) sicut et nos (Joa 17,11). 19Et volo, pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joa 17,24) in regno tuo (Mt 20,21). Amen.

 

[Cap. II] De illis qui non agunt poenitentiam.

1Omnes autem illi et illae, qui non sunt in poenitentia, 2et non recipiumt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, 3et operantur vitia et peccata et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria, carnis suae, 4et non observant, quae promiserunt Domino, 5et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis et sollicitudinibus saeculi et curis huius vitae: 6Detenti a diabolo, cuius sunt filii et eius opera faciunt (cfr. Joa 8,41), 7caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. 8Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei, qui est vera sapientia Patris, 9de quibus dicitur: Sapientia eorum deglutita est (Ps 106,27) et: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118,21). 10Vident et agnoscunt, sciunt et faciunt mala et ipsi scienter perdunt animas. 11Videte, caeci, decepti ab inimicis vestris: a carne, mundo et diabolo; quia corpori dulce est facere peccatum et amarum est facere servire Deo; 12quia omnia vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt, sicut dicit Dominus in Evangelio (cfr. Mc 7,21). 13Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. 14Et putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis, nescitis et ignoratis; infirmatur corpus, mors appropinquat et sic moritur amara morte. 15Et ubicumque, quandocumque, qualitercumque moritur homo in criminali peccato sine poenitentia et satisfactione, si potest satisfacere et non satisfacit, diabolus rapit animam suam de corpore eius cum tanta angustia et tribulatione, quod nemo potest scire, nisi qui recipit. 16Et omnia talenta et potestatem et scientiam et sapientiam (2 Par 1,12), quae putabant habere, auferretur [!] ab eis (cfr. Lc 8,18; Mc 4,25). 17Et propinquis et amicis relinquunt et ipsi tulerunt et diviserunt substantiam eius et dixerunt postea: Maledicta sit anima sua, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non acquisivit. 18Corpus comedunt vermes, et ita perdiderunt corpus et animam in isto brevi saeculo et ibunt in inferno, ubi cruciabuntur sine fine.

19Omnes illos quibus litterae istae pervenerint, rogamus in caritate quae Deus est (cfr. 1 Joa 4,16), ut ista supradicta odorifera verba Domini nostri Jesu Christi cum divino amore benigne recipiant. 20Et qui nesciunt legere, saepe legere faciant; 21et apud se retineant cum sancta operatione usque in finem, quia spiritus et vita sunt (Joa 6,64). 22Et qui hoc non fecerint, tenebuntur reddere rationem in die iudicii (cfr. Mt 12,36) ante tribunal Domini nostri Jesu Christi (cfr. Rom 14,10).

********

In nomine Domini!

Cap. I: De illis qui faciunt poenitentiam.

Omnes qui Dominum diligunt ex toto corde, ex tota anima et mente, ex tota virtute et diligunt proximos suos sicut se ipsos, et odio habent corpora eorum cum vitiis et peccatis, et recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et faciunt fructus dignos poenitentiae: O quam beati et benedicti sunt illi et illae, dum talia faciunt et in talibus perseverant, quia requiescet super eos spiritus Domini et faciet apud eos habitaculum et mansionem, et sunt filii patris caelestis, cuius opera faciunt et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi. Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Domino nostro Jesu Christo. Fratres ei sumus, quando facimus voluntatem patris qui in caelis est; matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro per divinum amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum. O quam gloriosum est, sanctum et magnum in caelis habere patrem! O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem talem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem, amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et talem filium: Dominum nostrum Jesum Christum, qui posuit animam pro ovibus suis et oravit patri dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi in mundo; tui erant et mihi dedisti eos. Et verba, quae mihi dedisti, dedi eis, et ipsi acceperunt et crediderunt vere, quia a te exivi et cognoverunt, quia tu me misisti. Rogo pro eis et non pro mundo. Benedic et sanctifica et pro eis sanctifico me ipsum. Non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me, ut sint sanctificati in unum sicut et nos. Et volo, pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam in regno tuo (cfr. Joa 17). Amen.

 

Cap. II: De illis qui non agunt poenitentiam.

Omnes autem illi et illae, qui non sunt in poenitentia, et non recipiumt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et peccata et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria, carnis suae, et non observant, quae promiserunt Domino, et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis et sollicitudinibus saeculi et curis huius vitae: Detenti a diabolo, cuius sunt filii et eius opera faciunt, caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei, qui est vera sapientia Patris, de quibus dicitur: Sapientia eorum deglutita est (Ps 106,27); et: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118,21). Vident et agnoscunt, sciunt et faciunt mala et ipsi scienter perdunt animas. Videte, caeci, decepti ab inimicis vestris: a carne, mundo et diabolo; quia corpori dulce est facere peccatum et amarum est facere servire Deo; quia omnia vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt, sicut dicit Dominus in Evangelio (cfr. Mc 7,21). Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Et putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis, nescitis et ignoratis; infirmatur corpus, mors appropinquat et sic moritur amara morte. Et ubicumque, quandocumque, qualitercumque moritur homo in criminali peccato sine poenitentia et satisfactione, si potest satisfacere et non satisfacit, diabolus rapit animam suam de corpore eius cum tanta angustia et tribulatione, quod nemo potest scire, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestatem et scientiam et sapientiam, quae putabant habere, auferretur [!] ab eis. Et propinquis et amicis relinquunt et ipsi tulerunt et diviserunt substantiam eius et dixerunt postea: Maledicta sit anima sua, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non acquisivit. Corpus comedunt vermes, et ita perdiderunt corpus et animam in isto brevi saeculo et ibunt in inferno, ubi cruciabuntur sine fine.

Omnes illos quibus litterae istae pervenerint, rogamus in caritate quae Deus est, ut ista supradicta odorifera verba Domini nostri Jesu Christi cum divino amore benigne recipiant. Et qui nesciunt legere, saepe legere faciant; et apud se retineant cum sancta operatione usque in finem, quia spiritus et vita sunt. Et qui hoc non fecerint, tenebuntur reddere rationem in die iudicii ante tribunal Domini nostri Jesu Christi.

.