DIRECTORIO FRANCISCANO
Documentos franciscanos oficiales

REGULA ORDINIS FRANCISCANI SAECULARIS (OFS)

.

 

Paulus PP. VI
Ad perpetuam rei memoriam

Seraphicus Patriarcha, Sanctus Franciscus Assisiensis, dum vitam agebat, et post pretiosam mortem, non solum permultos alliciebat, qui in religiosa a se condita familia Deo deservirent, sed etiam plurimos laicos adduxit, ut ipsius instituta, quantum in mundo fieri posset, obirent. Etenim, ut verbis utamur Pii XI, Decessoris Nostri, «videtur... nullus fuisse, in quo Christi Domini imago et evangelica vivendi forma similior, quam in Francisco, atque expressior eluxerit. Propterea, qui se ipse appellavit magni Regis Praeconem, idem recte alter Christus nuncupatus est, quod se quasi reviviscentem Christum aequalium suorum societati et saeculis praestitit futuris: unde consecutum, ut is vivat hodie ante oculos hominum in omnemque victurus sit posteritatem» (Litt. Encycl. Rite expiatis, 30 apr. 1926; AAS, [18] 1926, p. 154). Laetamur sane quod «charisma Franciscanum» hac ipsa aetate, qua tot serpunt doctrinae placita, tot propensiones aluntur, quae animos a Deo rebusque supernis abalienant, adhuc servetur in bonum Ecclesiae humanaeque consortionis. Laudabili ergo studio sociaque opera quattuor Ordines Franciscales per decennii spatium sunt annisi, ut novam Regulam Tertii Ordinis Saecularis seu, ut nunc appellatur, Ordinis Franciscani Saecularis elaborarent. Id enim necessarium visum est ob mutatas temporum condiciones et propterea quod Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum praecepta suasionesque, ad rem pertinentia, salubriter edidit. Itaque dilecti filii Ministri generales quattuor Ordinum Franciscalium preces Nobis adhibuerunt, ut sic concinnatam Regulam probaremus. Nos vero, exempla quorundam Decessorum Nostrorum secuti, ex quibus Leo XIII id postremo praestitit, huiusmodi postulationibus libenti animo obsecundare decrevimus. Quae cum ita sint, Nos fore confisi, ut vitae forma, ab admirabili ille Viro Assisiensi praedicata, nova quadam impulsione praeclare florescat et vigeat, e consulto Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus, quae de exemplo sibi proposito diligenter cognovit, omnibus attente perpensis, certa scientia et matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Regulam Ordinis FRANCISCANI SAECULARIS approbamus et confirmamus eique Apostolicae sanctionis robur adicimus, dummodo conveniat cum exemplo, quod in tabulario eiusdem Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus asservatur, cuiusque prima verba sunt «Inter spirituales familias», extrema vero «ad normam Constitutionum, petenda». Hisce simul Litteris et auctoritate Nostra abrogamus priorem Regulam Tertii Ordinis Franciscani Saecularis, qui dicebatur. Statuimus denique, ut hae Litterae firmae sint suosque effectus nunc et in posterum plene consequantur; contrariis quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis iunii, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.

Ioannes Card. Villot
Secretarius Status

(A.A.S. 70 [1978], pp. 454-5)


Regula Ordinis Franciscani Saecularis

Prologus:
Exhortatio sancti Francisci
ad fratres et sorores de poenitentia (EpFid I)

In nomine Domini!

De illis qui faciunt poenitentiam

Omnes qui Dominum diligunt ex toto corde, ex tota anima et mente, ex tota virtute (cfr. Mc 12,30) et diligunt proximos suos sicut se ipsos (cfr. Mt 22,39), et odio habent corpora eorum cum vitiis et peccatis, et recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et faciunt fructus dignos poenitentiae: O quam beati et benedicti sunt illi et illae, dum talia faciunt et in talibus perseverant, quia requiescet super eos spiritus Domini (cfr. Is 11,2) et faciet apud eos habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14,23), et sunt filii patris caelestis (cfr. Mt 5,45), cuius opera faciunt et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cfr. Mt 12,50).

Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Domino nostro Jesu Christo. Fratres ei sumus, quando facimus voluntatem patris qui in caelis est (Mt 12,50); matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro (cfr. 1 Cor 6,20) per divinum amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cfr. Mt 5,16).

O quam gloriosum est, sanctum et magnum in caelis habere patrem! O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem talem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem, amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et talem filium: Dominum nostrum Jesum Christum, qui posuit animam pro ovibus suis (cfr. Joa 10,15) et oravit patri dicens:

Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi in mundo; tui erant et mihi dedisti eos. Et verba, quae mihi dedisti, dedi eis, et ipsi acceperunt et crediderunt vere, quia a te exivi et cognoverunt, quia tu me misisti. Rogo pro eis et non pro mundo. Benedic et sanctifica et pro eis sanctifico me ipsum. Non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me, ut sint sanctificati in unum sicut et nos. Et volo, pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam in regno tuo (cfr. Joa 17; Mt 20,21). Amen.

De illis qui non agunt poenitentiam

Omnes autem illi et illae, qui non sunt in poenitentia, et non recipiumt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et peccata et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria, carnis suae, et non observant, quae promiserunt Domino, et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis et sollicitudinibus saeculi et curis huius vitae: Detenti a diabolo, cuius sunt filii et eius opera faciunt (cfr. Joa 8,41), caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum.

Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei, qui est vera sapientia Patris, de quibus dicitur: Sapientia eorum deglutita est (Ps 106,27) et: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118,21). Vident et agnoscunt, sciunt et faciunt mala et ipsi scienter perdunt animas.

Videte, caeci, decepti ab inimicis vestris: a carne, mundo et diabolo; quia corpori dulce est facere peccatum et amarum est facere servire Deo; quia omnia vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt, sicut dicit Dominus in Evangelio (cfr. Mc 7,21). Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Et putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis, nescitis et ignoratis; infirmatur corpus, mors appropinquat et sic moritur amara morte. Et ubicumque, quandocumque, qualitercumque moritur homo in criminali peccato sine poenitentia et satisfactione, si potest satisfacere et non satisfacit, diabolus rapit animam suam de corpore eius cum tanta angustia et tribulatione, quod nemo potest scire, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestatem et scientiam et sapientiam (2 Par 1,12), quae putabant habere, auferretur ab eis (cfr. Lc 8,18; Mc 4,25). Et propinquis et amicis relinquunt et ipsi tulerunt et diviserunt substantiam eius et dixerunt postea: Maledicta sit anima sua, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non acquisivit. Corpus comedunt vermes, et ita perdiderunt corpus et animam in isto brevi saeculo et ibunt in inferno, ubi cruciabuntur sine fine.

Omnes illos quibus litterae istae pervenerint, rogamus in caritate quae Deus est (cfr. 1 Joa 4,16), ut ista supradicta odorifera verba Domini nostri Jesu Christi cum divino amore benigne recipiant. Et qui nesciunt legere, saepe legere faciant; et apud se retineant cum sancta operatione usque in finem, quia spiritus et vita sunt (Joa 6,64). Et qui hoc non fecerint, tenebuntur reddere rationem in die iudicii (cfr. Mt 12,36) ante tribunal Domini nostri Jesu Christi (cfr. Rom 14,10).

Caput I. Ordo Franciscanus Saecularis (O.F.S.)1

1. Inter spirituales familias, a Spiritu Sancto in Ecclesia suscitatas2, Franciscana omnia illa Populi Dei membra coadunat, laicos, religiosos ac sacerdotes, qui se ad Christi sequelam vocatos sentiunt, in vestigiis S. Francisci Assisiensis3.

Modis formisque diversis, at in vitali mutua communione, hi volunt communis Seraphici Patris charisma praesens reddere in Ecclesiae vita atque missione4.

2. Supra dictae familiae ambitu, suam peculiarem collocationem obtinet Ordo Franciscanus Saecularis, qui tamquam organica omnium catholicarum fraternitatum unio delineatur in toto mundo diffusarum omniumque fidelium coetibus patefactarum, in quibus fratres sororesque, a Spiritu impulsi ad caritatis perfectionem in suo saeculari statu attingendam, per Professionem ad Evangelium vivendum adurgentur ad instar Sancti Francisci huiusque Regulae ope ab Ecclesia confirmatae5.

3. Praesens Regula, post «Memoriale Propositi» (1221) et post Regulas a Summis Pontificibus, Nicolao IV, Leone XIII adprobatas, Ordinem Franciscanum Saecularem exigentiis expectationibusque Sanctae Ecclesiae in mutatis temporis condicionibus aptat. Eius interpretatio ad Sanctam Sedem spectat, applicatio autem a Generalibus Constitutionibus peculiaribusque Statutis fiet.

Caput II. Forma vitae

4. Regula et vita Franciscanorum saecularium haec est: Evangelium D.N. Iesu Christi observare, S. Francisci Assisiensis exempla sequendo, qui Christum suae vitae inspiratorem centrumque fecit erga Deum hominesque6.

Christus, donum Dilectionis Patris, via est ad Eum, veritas est, in quam nos Spiritus Sanctus introducit, vita est, ad quam Ille abundanter dandam venit7.

Franciscani saeculares insuper in frequentem Evangelii lectionem incumbant, ex Evangelio ad vitam ac ex vita ad Evangelium transeuntes8.

5. Franciscani saeculares, ergo, in fratribus, in Sacra Scriptura, in Ecclesia ac in liturgicis actionibus viventem operantemque Christi personam inquirant. Fides S. Francisci, qui haec verba dictavit: «Nihil video corporaliter in hoc saeculo de ipso altissimo Filio Dei nisi sanctissimum corpus et sanguinem suum»9 sit pro eis inspiratio ac via eorum vitae eucharisticae.

6. Consepulti ac resuscitati cum Christo in Baptismate, quod eos Ecclesiae membra viva fecit, eique intimius per Professionem connexi, testes instrumentaque eius inter homines missionis evadant, Christum vita verbisque nuntiantes.

A S. Francisco inspirati ac cum eo ad Ecclesiam restaurandam vocati, acriter instent ad vivendum in plena communione cum Papa, cum Episcopis ac cum Sacerdotibus, apertum fidentemque apostolicae fecunditatis ubertatisque dialogum foventes10.

7. Uti «fratres sororesque de poenitentia»11, suae vocationis causa, Evangelii vi dynamica impulsi, suum cogitandi agendique modum cum Christo conforment absolutae perfectaeque interioris mutationis ope, quam ipsum Evangelium «conversionis» nomine significat, quae, ob humanam fragilitatem, quotidie perficienda est12.

In hoc renovationis itinere Reconciliationis Sacramentum signum privilegiatum est misericordiae Patris fonsque gratiae13.

8. Sicuti Iesus verus Patris adorator fuit, ita de oratione ac de contemplatione exsistentiae agendique animam faciant14.

Sacramentalem Ecclesiae vitam participent, Eucharistiam praesertim, seque liturgicae preci consocient in una ex formis ab Ecclesia propositis, vitae Christi mysteria redintegrantes.

9. Virgo Maria, humilis Domini ancilla, eius verbo eiusque omnibus stimulis prompta, circumdata est a Francisco indicibili amore ac declarata Protectrix ac Advocata eius familiae15. Franciscani saeculares illi suam ardentem dilectionem testificentur, eius absolute animi dispositionis imitatione atque in effusione consciae fidentisque orationis16.

10. Se redemptrici Iesu oboedientiae consociantes, qui suam voluntatem in Patris manibus demisit, proprias uniuscuiusque condicioni obligationes in diversis vitae circumstantiis fideliter impleant17, ac Christum, pauperem et crucifixum, sequantur, eum etiam inter difficultates persecutionesque confitentes18.

11. Christus, Patri fidens, pro Se suaque Matre vitam pauperem humilemque selegit19, quamvis attente benevolenterque res creatas existimaret; ita, Franciscani saeculares, in temporalium bonorum seiunctione usuque iustum animum servent, suas materiales exigentias expediendo; conscii sint, dein, se iuxta Evangelium, administratores esse bonorum acceptorum pro Dei filiis.

Sic, in spiritu «Beatitudinum», cor ab omni inclinatione ac cupidine possessionis dominationisque purificare contendant, tamquam «peregrini ac advenae» in itinere ad Patris Domum20.

12. Bonorom futurorum testes ac, ob vocationem quam amplexi sunt, ad acquisitionem puritatis cordis obligati, se ita liberos reddent pro amore Dei ac fratrum21.

13. Uti Pater in quolibet homine sui Filii lineamenta conspicit, Primogeniti multitudinis fratrum22, ita Franciscani saeculares omnes homines animo humili humanoque accipiant, tamquam Domini donum23 imaginemque Christi.

Fraternitatis sensus eos laetos faciet paratosque cum omnibus hominibus se coaequare, cum minimis praesertim, pro quibus condiciones vitae creare contendent dignas creaturarum a Christo redemptarum24.

14. Vocati, una cum omnibus hominibus bonae voluntatis, ad mundum aedificandum magis fraternum ac evangelicum, ut Regnum Dei ad effectum adducatur, conscii autem quemlibet «qui Christum, hominem perfectum, sequatur, ipsum quoque magis hominem fieri», suas responsabilitates in christiano spiritu servitii cum competentia exerceant25.

15. Praesentes sint testimonio suae vitae humanae ac etiam animosis inceptis sive individualibus sive communitariis, in promovenda iustitia, praesertim in ambitu vitae publicae, se optionibus concretis ac cum sua fide cohaerentibus obstringentes26.

16. Laborem donum aestiment ac tamquam participationem creationis, redemptionis ac servitii humanae communitatis27.

17. In familia spiritum franciscanum pacis vivant, necnon fidelitatis respectusque vitae, ex hoc signum facere contendentes mundi iam in Christo renovati28.

Coniuges praesertim, matrimonii gratias vivendo, testificentur in mundo Christi dilectionem erga Ecclesiam suam. Educatione christiana simplici ac aperta, ac ad cuiuslibet vocationem intenti, laete cum suis filiis suum humanum spiritualeque itinerarium arripiant29.

18. Habeant, insuper, respectum erga alias creaturas, animatas inanimatasque, quae «dell'Altissimo portano significazione»30, contendantque pertransire ex tentatione abusus ad franciscanum conceptum universalis fraternitatis.

19. Tamquam pacis latores ac memores ipsam indesinenter construendam esse, unitatis fraternarumque consensionum vias quaerant, per dialogum, praesentiae fidentes divini germinis quod homini inest necnon potentiae transformatricis amoris veniaeque31.

Nuntii perfectae laetitiae, in qualibet circumstantia, ad alios laetitiam spemque afferre contendant32.

In Christi Resurrectionem inserti, quae veram Sorori Morti significationem dat, definitivum cum Patre occursum serene attendant33.

Caput III. Vita in fraternitate

20. Ordo Franciscanus Saecularis dispertitur in fraternitates varii gradus: locales, regionales, nationales ac internationales, quae singillatim propriam moralem personalitatem in Ecclesia habent34. Hae autem fraternitates diversi gradus inter se coordinantur connectunturque ad normam huius Regulae ac Constitutionum.

21. Diversis gradibus, quaelibet fraternitas a Consilio ac Ministro (vel Praeside) animatur ac ducitur, qui a Professis eliguntur iuxta Constitutiones35.

Eorum servitium, quod temporaneum est, animi prompti paratique ac responsabilitatis munus est erga singulos ac coetus.

Fraternitates, intus, diverse componuntur, ad normam Constitutionum, iuxta varias necessitates suorum membrorum regionumque, sub moderamine Consilii proprii.

22. Localis fraternitas canonice erigenda est, sicque fit prima totius Ordinis cellula signumque Ecclesiae visibile, quae dilectionis communitas est. Haec autem locus privilegiatus esse debet ad ecclesialem sensum evolvendum franciscanamque vocationem, necnon ad Apostolicam vitam suorum membrorum animandam36.

23. Petitiones admissionis ad Ordinem Franciscanum Saecularem locali fraternitati praesentantur, cuius Consilium de acceptatione decernit novorum fratrum37.

Immissio ad rem deducitur tempore initiationis, tempore formationis, saltem unius anni, ac Professione Regulae38. Ad hoc iter graduatum adstringitur quoque tota fraternitas etiam in suo vivendi modo. Quod ad aetatem attinet ad Professionem emittendam ac quod signum franciscanum distinctivum spectat39, quilibet se iuxta Statuta gerat.

Professio sua natura obligatio perpetua est40.

Membra, quae se in peculiaribus difficultatibus inveniant, de suis problematibus cum Consilio agere possunt dialogo fraterno. Secessus aut definitiva dimissio ab Ordine, si quidem necessaria, actus est Consilii Fraternitatis ad normam Constitutionum41.

24. Ad communionem inter membra fovendam, Consilium periodicas coadunationes frequentesque coetus instituat, etiam cum aliis coetibus franciscanis, praesertim iuvenilibus, media magis apta adoptans ad incrementum, in vita franciscana ac ecclesiali, quemlibet ad fraternitatis vitam adstimulans42. Quae communio cum fratribus defunctis continuatur suffragiorum oblatione pro eorum animabus43.

25. Quod ad expensas attinet sive Fraternitatis vitae necessarias sive operibus cultus, apostolatus caritatisque, omnes fratres sororesque contributionem, suis possibilitatibus commensuratam, offerant. Locales fraternitates vero Consiliorum fraternitatum superioris gradus expensis contribuere curent44.

26. Signo concreto communionis corresponsabilitatisque, Consilia diversis gradibus, iuxta Constitutiones, religiosos idoneos ac paratos pro assistentia spirituali a Superioribus quattuor Religiosarum Franciscanarum Familiarum petent, quibuscum in saecula Fraternitas Saecularis connexa est.

Ad charismatis fidelitati favendum necnon Regulae observantiae ac ad maiora auxilia in fraternitatis vita percipienda, minister vel praesidens, ex communi consensu cum suo Consilio, sollicitus sit in periodica Visitatione pastorali a competentibus Superioribus religiosis postulanda45 necnon in fraterna Visitatione ab iis, ad quos in gradu superiore constitutos, res pertinet, ad normam Constitutionum, petenda.

«Et quicumque haec observaverit, in caelo repleatur benedictione altissimi Patris et in terra repleatur benedictione dilecti Filii sui cum sanctissimo Spiritu Paraclito...» (Benedictio S. Francisci ex Testam.)


1. Vocatus etiam Fraternitas Franciscana Saecularis aut sigla T. O. F. seu Tertius Ordo Franciscanus.

2. Lum. Gent. 43.

3. PIUS XII, 1.7.1956, Discorso ai Terziari, I.

4. Apost. Act. 4, m.

5. Can. 702, 1.

6. I Cel. 18, 115.

7. Io 3, 16; 14, 6.

8. Apost. Act. 30, h.

9. Cfr. Test 10.

10. PAULUS VI, 19.5.1971, Discorso ai Terziari, III.

11. I Reg. TOF.

12. Lum. Gent. 8; Un. Red. 4; Paenit., Praeamb.

13. Presb. Ord. 18, b.

14. Apost. Act. 4, abc.

15. II Cel. 198.

16. Lum. Gent. 67; Apost. Act. 4.

17. Lum. Gent. 41.

18. Lum. Gent. 42, b.

19. I Ep. S. Franc. 5.

20. Rom. 8, 17; Lum. Gent. 7, 4.

21. Adm. S. Franc. XVI; I Ep. 70.

22. Rom. 8, 29.

23. II Cel. 85; I Ep. 26; I Reg. S. Fr. 7, 13.

24. I Reg. S. Fran. 9, 3; Mt 25, 40.

25. Lum. Gent. 31; Gaud. et Spes 93.

26. Apost. Act. 14.

27. Gaud. et Spes 67, 2; I Reg. S. Franc. 7, 4; II Reg. S. Franc. 5, 1.

28. Reg. Leonis XIII, II, 8.

29. Lum. Gent. 41, e; Apost. Act. 30, bc.

30. I Cel. 80.

31. Reg. Leonis XIII, II, 9; 3 Com. 14, 58.

32. Adm. S. Franc. XXI; I Reg. S. Franc. 7, 15.

33. Gaud. et Spes 78, 1-2.

34. Can. 687.

35. Can. 697.

36. PIUS XII, 1.7.1956, Discorso ai Terziari, 3.

37. Can. 694.

38. I Reg. TOF 29-30.

39. I Cel. 22.

40. I Reg. TOF 31.

41. Can. 696.

42. Can. 697.

43. I Reg. TOF 23.

44. I Reg. TOF 30.

45. II Reg. TOF, cap. XVI.

[Cfr. ActaOFM XCVII (1978) pp. 364-369]

.